

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 6: Versus 8
Nolite ergo assimilari eis.Non enim apud Deum agendum est verbis, sed rebus, intentione cordis, affectu simplici. Quae cum dicimus, non eum docemus, sed nos tempore orandi recordamur.Scit enim pater.Cur ergo scienti loquimur? Non ut nostrae faciamus indicium voluntatis, sed ut excitemus piae devotionis obsequium.